Epistulae
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!
- Inferias umbrae fratris habete mei;
- Deseror amissis regno patriaque domoque
- Coniuge, qui nobis omnia solus erat!
- Serpentis igitur potui taurosque furentes;
- Unum non potui perdomuisse virum,
- Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
- Non valeo flammas effugere ipsa meas.
- Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
- Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
- Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,
- Et tener a misero pectore somnus abest.
- Quae me non possum, potui sopire draconem;
- Utilior cuivis quam mihi cura mea est.
- Quos ego servavi, paelex amplectitur artus,
- Et nostri fructus illa laboris habet.
- Forsitan et, stultae dum te iactare maritae
- Quaeris et iniustis auribus apta loqui,
- In faciem moresque meos nova crimina fingas.
- Rideat et vitiis laeta sit illa meis!