Epistulae

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Tibiaque effundit socialia carmina vobis,
  2. At mihi funerea flebiliora tuba,
  3. Pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;
  4. Sed tamen in toto pectore frigus erat.
  5. Turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter —
  6. Quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.
  7. Diversi flebant servi lacrimasque tegebant —
  8. Quis vellet tanti nuntius esse mali?
  9. Me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;
  10. Sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,
  11. Cum minor e pueris (casu studione videndi
  12. Constitit ad geminae limina prima foris)
  13. 'Huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason
  14. Ducit et adiunctos aureus urget equos!'
  15. Protinus abscissa planxi mea pectora veste,
  16. Tuta nec a digitis ora fuere meis.
  17. Ire animus mediae suadebat in agmina turbae
  18. Sertaque conpositis demere rapta comis;
  19. Vix me continui, quin dilaniata capillos
  20. Clamarem 'meus est!' iniceremque manus.