Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
  2. Ore reluctanti fulminis ire modo;
  3. Constitit ut primum concessas sensit habenas
  4. Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
  5. Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
  6. Sic interdictis imminet aeger aquis.
  7. Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
  8. Argus — et hos unus saepe fefellit Amor;
  9. In thalamum Danae ferro saxoque perennem
  10. Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
  11. Penelope mansit, quamvis custode carebat,
  12. Inter tot iuvenes intemerata procos.
  13. Quidquid servatur cupimus magis, ipsaque furem
  14. Cura vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
  15. Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
  16. Nescio quid, quod te ceperit, esse putant.
  17. Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
  18. Ipse timor pretium corpore maius habet.
  19. Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
  20. Sola placet, 'timeo!' dicere siqua potest.