Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quid queror et toto facio convicia caelo?
  2. Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!
  3. Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret
  4. Femina mendaci falleret ore meum;
  5. Ipse ego iurarem verum iurare puellas
  6. Et non de tetricis dicerer esse deus.
  7. Tu tamen illorum moderatius utere dono —
  8. Aut oculis certe parce, puella, meis!
  1. Dure vir, inposito tenerae custode puellae
  2. Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
  3. Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est;
  4. Quae, quia non liceat, non facit, illa facit!
  5. Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est;
  6. Nec custodiri, ne velit, ulla potest.
  7. Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
  8. Omnibus exclusis intus adulter erit.
  9. Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
  10. Semina nequitiae languidiora facit.
  11. Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
  12. Obsequio vinces aptius illa tuo.