Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Si mos antiquis placuisset matribus idem,
  2. Gens hominum vitio deperitura fuit,
  3. Quique iterum iaceret generis primordia nostri
  4. In vacuo lapides orbe, parandus erat.
  5. Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
  6. Iusta recusasset pondera ferre Thetis?
  7. Ilia si tumido geminos in ventre necasset,
  8. Casurus dominae conditor Urbis erat;
  9. Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
  10. Caesaribus tellus orba futura fuit.
  11. Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
  12. Temptasset, quod tu, si tua mater opus;
  13. Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
  14. Vidissem nullos matre negante dies.
  15. Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,
  16. Pomaque crudeli vellis acerba manu?
  17. Sponte fluant matura sua — sine crescere nata;
  18. Est pretium parvae non leve vita morae.
  19. Vestra quid effoditis subiectis viscera telis,
  20. Et nondum natis dira venena datis?