Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Saepe tibi sedit certis operata diebus,
- Qua cingit laurus Gallica turma tuas.
- Tuque laborantes utero miserata puellas,
- Quarum tarda latens corpora tendit onus,
- Lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
- Digna est, quam iubeas muneris esse tui.
- Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris,
- Ipse feram ante tuos munera vota pedes.
- Adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!'
- Tu modo fac titulo muneribusque locum.
- Si tamen in tanto fas est monuisse timore,
- Hac tibi sit pugna dimicuisse satis!
- Quid iuvat inmunes belli cessare puellas,
- Nec fera peltatas agmina velle sequi,
- Si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,
- Et caecas armant in sua fata manus?
- Quae prima instituit teneros convellere fetus,
- Militia fuerat digna perire sua.
- Scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
- Sternetur pugnae tristis harena tuae?