Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
  2. Iusta recusasset pondera ferre Thetis?
  3. Ilia si tumido geminos in ventre necasset,
  4. Casurus dominae conditor Urbis erat;
  5. Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
  6. Caesaribus tellus orba futura fuit.
  7. Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
  8. Temptasset, quod tu, si tua mater opus;
  9. Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
  10. Vidissem nullos matre negante dies.
  11. Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,
  12. Pomaque crudeli vellis acerba manu?
  13. Sponte fluant matura sua — sine crescere nata;
  14. Est pretium parvae non leve vita morae.
  15. Vestra quid effoditis subiectis viscera telis,
  16. Et nondum natis dira venena datis?
  17. Colchida respersam puerorum sanguine culpant
  18. Aque sua caesum matre queruntur Ityn;
  19. Utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis
  20. Iactura socii sanguinis ulta virum.