Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
  2. Digna est, quam iubeas muneris esse tui.
  3. Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris,
  4. Ipse feram ante tuos munera vota pedes.
  5. Adiciam titulum: 'servata Naso Corinna!'
  6. Tu modo fac titulo muneribusque locum.
  7. Si tamen in tanto fas est monuisse timore,
  8. Hac tibi sit pugna dimicuisse satis!
  1. Quid iuvat inmunes belli cessare puellas,
  2. Nec fera peltatas agmina velle sequi,
  3. Si sine Marte suis patiuntur vulnera telis,
  4. Et caecas armant in sua fata manus?
  5. Quae prima instituit teneros convellere fetus,
  6. Militia fuerat digna perire sua.
  7. Scilicet, ut careat rugarum crimine venter,
  8. Sternetur pugnae tristis harena tuae?
  9. Si mos antiquis placuisset matribus idem,
  10. Gens hominum vitio deperitura fuit,
  11. Quique iterum iaceret generis primordia nostri
  12. In vacuo lapides orbe, parandus erat.