Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Vir bibat usque roga — precibus tamen oscula desint! —
  2. Dumque bibit, furtim si potes, adde merum.
  3. Si bene conpositus somno vinoque iacebit,
  4. Consilium nobis resque locusque dabunt.
  5. Cum surges abitura domum, surgemus et omnes,
  6. In medium turbae fac memor agmen eas.
  7. Agmine me invenies aut invenieris in illo:
  8. Quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
  9. Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;
  10. Separor a domina nocte iubente mea.
  11. Nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,
  12. Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
  13. Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:
  14. Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
  15. Verum invita dato — potes hoc — similisque coactae;
  16. Blanditiae taceant, sitque maligna Venus.
  17. Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;
  18. Si minus, at certe te iuvet inde nihil.
  19. Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
  20. Cras mihi constanti voce dedisse nega!