Amores

Ovid

Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.

  1. Quae tu reddideris ego primus pocula sumam,
  2. Et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.
  3. Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,
  4. Reice libatos illius ore cibos.
  5. Nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,
  6. Mite nec in rigido pectore pone caput;
  7. Nec sinus admittat digitos habilesve papillae;
  8. Oscula praecipue nulla dedisse velis!
  9. Oscula si dederis, fiam manifestus amator
  10. Et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
  11. Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,
  12. Illa mihi caeci causa timoris erunt.
  13. Nec femori committe femur nec crure cohaere
  14. Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
  15. Multa miser timeo, quia feci multa proterve,
  16. Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
  17. Saepe mihi dominaeque meae properata voluptas
  18. Veste sub iniecta dulce peregit opus.
  19. Hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,
  20. Conscia de tergo pallia deme tuo.