Amores
Ovid
Ovid. P. Ovidius Naso, Volume 1: Amores, Epistulae, Medicamina faciei femineae, Ars amatoria, Remedia amoris. Ehwald, Rudolf; Merkel, Rudolph; editors. Leipzig: B. G. Teubner, 1907.
- Optavi quotiens, ne nox tibi cedere vellet,
- Ne fugerent vultus sidera mota tuos!
- Optavi quotiens, aut ventus frangeret axem,
- Aut caderet spissa nube retentus equus!
- Invida, quo properas? quod erat tibi filius ater,
- Materni fuerat pectoris ille color.
- Tithono vellem de te narrare liceret;
- Fabula non caelo turpior ulla foret.
- Illum dum refugis, longo quia grandior aevo,
- Surgis ad invisas a sene mane rotas.
- At si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres,
- Clamares: "lente currite, noctis equi!"
- Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis?
- Num me nupsisti conciliante seni?
- Adspice, quot somnos iuveni donarit amato
- Luna! — neque illius forma secunda tuae.
- Ipse deum genitor, ne te tam saepe videret,
- Commisit noctes in sua vota duas.'
- Iurgia finieram. scires audisse: rubebat —
- Nec tamen adsueto tardius orta dies!