Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Seque probat moriens, atque haec in pectore volvit:
  2. Saecula Romanos numquam tacitura labores
  3. Attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni
  4. Orbe ratem, Phariamque fidem. Nunc consule famae.
  5. Fata tibi longae fluxerunt prospera vitae:
  6. Ignorant populi, si non in morte probaris,
  7. An scieris adversa pati. Ne cede pudori,
  8. Auctoremque dole fati. Quacumque feriris,
  9. Crede manum soceri. Spargant lacerentque licebit,
  10. Sum tamen, o superi, felix, nullique potestas
  11. Hoc auferre deo. Mutantur prospera vitae:
  12. Non fit morte miser. Videt hanc Cornelia caedem,
  13. Pompeiusque meus. Tanto patientius, oro,
  14. Claude, dolor, gemitus: natus coniuxque, peremptum
  15. Si mirantur, amant. Talis custodia Magno
  16. Mentis erat: ius hoc animi morientis habebat.
  17. At non tam patiens Cornelia cernere saevum
  18. Quam perferre nefas, miserandis aethera complet
  19. Vocibus: o coniunx, ego te scelerata peremi:
  20. Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos,