Civil War
Lucan
Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.
- Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
- Nam cui ius alii sceleris? Sed, quisquis in istud
- A superis immisse caput, vel Caesaris irae
- Vel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa
- Viscera sint Magni: properas, atque ingeris ictus,
- Qua votum est victo. Poenas non morte minores
- Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa
- Libera bellorum, quae matrum sola per undas
- Et per castra comes, nullis absterrita fatis,
- Victum, quod reges etiam timuere, recepi.
- Hoc merui, coniux, in tuta puppe relinqui?
- Perfide, parcebas? te fata extrema petente,
- Vita digna fui? Moriar, nec munere regis.
- Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
- Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:
- Aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.
- Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis
- Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis
- Vivis adhuc, coniux, et iam Cornelia non est
- Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem: