Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Emensus Cypri scopulos, quibus exit in Austrum,
  2. Inde maris vasti transverso vertitur aestu:
  3. Nec tenuit gratum nocturno lumine montem,
  4. Infimaque Aegypti pugnaci litora velo
  5. Vix tetigit, qua dividui pars maxima Nili
  6. In vada decurrit Pelusia septimus amnis.
  7. Tempus erat, quo Libra pares examinat horas,
  8. Non uno plus aequa die, noctique rependit
  9. Lux minor hibernae verni solatia damni.
  10. Comperit ut regem Casio se monte tenere,
  11. Flectit iter: nec Phoebus adhuc, nec carbasa languent.
  12. Iam rapido speculator eques per litora cursu
  13. Hospitis adventu pavidam compleverat aulam.
  14. Consilii vix tempus erat: tamen omnia monstra
  15. Pellaeae colere domus: quos inter Achoreus,
  16. Iam placidus senio, fractisque modestior annis,
  17. (Hunc genuit, custos Nili crescentis in arva,
  18. Memphis vana sacrit; illo cultore deorum
  19. Lustra suae Phoebes non unus vixerat Apis)
  20. Consilii vox prima fuit; meritumque, fidemque,