Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Sacraque defuncti iactavit pignora patris.
  2. Sed, melior suadere malis, et nosse tyrannos,
  3. Ausus Pompeium leto damnasse Pothinus:
  4. Ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes.
  5. Dat poenas laudata fides, cum sustinet, inquit,
  6. Quos Fortuna premit. Fatis accede deisque,
  7. Et cole felices; miseros fuge. Sidera terra
  8. Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto.
  9. Sceptrorum vis tota perit, si pendere iusta
  10. Incipit: evertitque arces respectus honesti.
  11. Libertas scelerum est, quae regna invisa tuetur,
  12. Sublatusque modus gladiis. Facere omnia saeve
  13. Non impune licet, nisi cum facis. Exeat aula,
  14. Qui vult esse pius. Virtus et summa potestas
  15. Non coeunt: semper metuet, quem saeva pudebunt.
  16. Non impune tuos Magnus contemserit annos;
  17. Qui te nec victos arcere a litore nostro
  18. Posse putat. Neu te sceptris privaverit hospes,
  19. Pignora sunt propiora tibi: Nilonque Pharonque,
  20. Si regnare piget, damnatae redde sorori.