Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Inter mille nurus epulis vesana meroque
  2. Regia non ullos exceptos legibus horret
  3. Concubitus: tot femineis complexibus unum
  4. Non lassat nox una marem. Iacuere sorores
  5. In fratrum thalamis, sacrataque pignora matrum.
  6. Damnat apud gentes sceleris non sponte peracti
  7. Oedipodionias infelix fabula Thebas:
  8. Parthorum dominus quoties sic sanguine mixto
  9. Nascitur Arsacides! Cui fas implere parentem,
  10. Quid rear esse nefas? Proles tam clara Metelli
  11. Stabit barbarico coniux millesima lecto:
  12. Quamquam non ulli plus regia, Magne, vacabit
  13. Saevitia stimulante Venus, titulisque virorum.
  14. Nam quo plura iuvent Parthum portenta, fuisse
  15. Hanc sciet et Crassi: ceu pridem debila fatis
  16. Assyriia, trahitur cladis captiva vetustae.
  17. Haereat Eoae vulnus miserabile sortis;
  18. Non solum auxilium funesto a rege petisse,
  19. Sed gessisse prius bellum civile pudebit.
  20. Nam quod apud populos crimen socerique tuumque