Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Maius erit, quam quod, vobis miscentibus arma,
  2. Crassorum vindicta perit? Incurrere cuncti
  3. Debuerant in Bactra duces, et ne qua vacarent
  4. Arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis
  5. Imperii nudare latus, dum perfida Susa
  6. In tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.
  7. Assyriae paci finem, Fortuna, precamur:
  8. Et, si Thessaliae bellum civile peractum est,
  9. Ad Partho, qui vicit, eat. Gens unica mundi est,
  10. De qua Caesareis possim gaudere triumphis.
  11. Non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,
  12. Umbra senis moesti Scythicis confixa sagittis
  13. Ingeret has voces? Tu, quem post funera nostra
  14. Ultorem cinerum nudae speravimus umbrae,
  15. Ad foedus pacemque venis? Tunc plurima cladis
  16. Occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci
  17. Lustrarunt cervice duces, ubi nomina tanta
  18. Obruit Euphrates, et nostra cadavera Tigris
  19. Detulit in terras, ac reddidit. Ire per ista
  20. Si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem