Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Threicias hiemes, ad mollem serius austrum
  2. Istis, aves. Numquam tanto se vulture coelum
  3. Induit, aut plures presserunt aera pennae.
  4. Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta
  5. Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
  6. Saepe super vultus victoris et impia signa
  7. Aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes,
  8. Membraque deiecit iam lassis unguibus ales.
  9. Sic quoque non omnis populus pervenit ad ossa,
  10. Inque feras discerptus abit: non intima curant
  11. Viscera, nec totas avidae sorbere medullas:
  12. Degustant artus. Latiae pars maxima turbae
  13. Fastidita iacet; quam sol nimbique diesque
  14. Longior Emathiis resolutam miscuit arvis.
  15. Thessalia, infelix, quo tanto crimine, tellus,
  16. Laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
  17. Tot scelerum fatis premerent? Quod sufficit aevum,
  18. Immemor ut donet belli tibi damna vetustas?
  19. Quae seges infecta surget non decolor herba?
  20. Quo non Romanos violabis vomere manes?