Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
  2. Communis mundo superest rogus, ossibus astra
  3. Mixturus. Quocumque tuam Fortuna vocabit,
  4. Hae quoque eunt animae. Non altius ibis in auras,
  5. Non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
  6. Libera Fortunae mors est: capit omnia tellus
  7. Quae genuit: coelo tegitur, qui non habet urnam.
  8. Tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,
  9. Quid fugis hanc cladem? quid olentes deseris agros?
  10. Has trahe, Caesar, aquas: hoc, si potes, utere coelo.
  11. Sed tibi tabentes populi Pharsalica rura
  12. Eripiunt, camposque tenent victore fugato.
  13. Non solum Haemonii, funesta ad pabula belli
  14. Bistonii venere lupi, tabemque cruentae
  15. Caedis odorati Pholoen liquere leones.
  16. Tunc ursi latebras, obscoeni tecta domosque
  17. Deseruere canes, et quidquid nare sagaci
  18. Aera non sanum motumque cadavere sensit.
  19. Iamque diu volucres civilia castra secutae
  20. Conveniunt. Vos, quae Nilo mutare soletis