Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia vidit,
  2. Aut ultrix visura dies, stringente senatu,
  3. Illa nocte premunt: hunc infera monstra flagellant.
  4. Heu quantum poenae misero mens conscia donat,
  5. Quod Styga, quod manes, ingestaque Tartara somnis
  6. Pompeio vivente videt! Tamen omnia passo
  7. Postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
  8. Nulla loci facies revocat feralibus arvis
  9. Haerentes oculos. Cernit propulsa cruore
  10. Flumina, et excelsos cumulis aequantia colles
  11. Corpora, depressos in tabem spectat acervos,
  12. Et Magni numerat populos: epulisque paratur
  13. Ille locus, vultus ex quo faciesque iacentum
  14. Agnoscat. Iuvat Emathiam non cernere terram,
  15. Et lustrare oculis campos sub clade latentes:
  16. Fortunam superosque suos in sanguine cernit.
  17. Ac ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
  18. Invidet igne rogi miseris, coeloque nocenti
  19. Ingerit Emathiam. Non illum Poenus humator
  20. Consulis, et Libyca succensae lampade Cannae