Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Compellunt, hominum ritus ut servet in hostes:
  2. Sed meminit, nondum satiata caedibus ira,
  3. Cives esse suos. Petimus non singula busta,
  4. Discretosque rogos: unum da gentibus ignem:
  5. Non interpositis urantur corpora flammis.
  6. Aut, generi si poena iuvat, nemus exstrue Pindi:
  7. Erige congestas Oetaeo robore silvas,
  8. Thessalicam videat Pompeius ab aequore flammam.
  9. Nil agis hac ira: tabesne cadavera solvat,
  10. An rogus, haud refert: placido natura receptat
  11. Cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
  12. Hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
  13. Uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
  14. Communis mundo superest rogus, ossibus astra
  15. Mixturus. Quocumque tuam Fortuna vocabit,
  16. Hae quoque eunt animae. Non altius ibis in auras,
  17. Non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
  18. Libera Fortunae mors est: capit omnia tellus
  19. Quae genuit: coelo tegitur, qui non habet urnam.
  20. Tu, cui dant poenas inhumato funere gentes,