Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Castra patent: raptum Hesperiis e gentibus aurum
  2. Hic iacet, Eoasque premunt tentoria gazas.
  3. Tot regum fortuna simul Magnique coacta
  4. Exspectat dominos: propera praecedere, miles,
  5. Quos sequeris: quascumque tuas Pharsalia fecit,
  6. A victis rapiantur opes. Nec plura locutus,
  7. Impulit amentes aurique cupidine caecos,
  8. Ire super gladios supraque cadavera patrum,
  9. Et caesos calcare duces. Quae fossa, quis agger
  10. Sustineat pretium belli scelerumque petentes!
  11. Scire volant, quanta fuerint mercede nocentes.
  12. Invenere quidem spoliato plurima mundo
  13. Bellorum in sumtus congestae pondera massae:
  14. Sed non implevit cupientes omnia mentes.
  15. Quidquid fodit Iber, quidquid Tagus extulit auri,
  16. Quod legit dives summis Arimaspus arenis
  17. Ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
  18. Cum sibi Tarpeias victor desponderit arces,
  19. Cum spe Romanae promiserit omnia praedae:
  20. Decipitur, quod castra rapit. Capit impia plebes