Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Victori praestate fidem. Tu, Caesar, in alto
  2. Caedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis:
  3. At tibi iam populos donat gener. Avehit inde
  4. Pompeium sonipes: gemitus lacrimaeque sequuntur;
  5. Plurimaque in saevos populi convicia divos.
  6. Nunc tibi vera fides quaesiti, Magne, favoris
  7. Contigit, ac fructus. Felix se nescit amari.
  8. Caesar ut Hesperio vidit satis arva natare
  9. Sanguine, parcendum ferro manibusque suorum
  10. Iam ratus, ut viles animas perituraque frustra
  11. Agmina permisit vitae. Sed castra fugatos
  12. Ne revocent, pellatque quies nocturna pavorem,
  13. Protinus hostili statuit succedere vallo,
  14. Dum Fortuna calet, dum conficit omnia terror,
  15. Non veritus, grave ne fessis ac Marte subactis
  16. Hoc foret imperium. Non magno hortamine miles
  17. In praedam ducendus erat: Victoria nobis
  18. Plena, viri, dixit: superest pro sanguine merces,
  19. Quam monstrare meum est: neque enim donare vocabo,
  20. Quod sibi quisque dabit. Cunctis en plena metallis