Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Ore quis adverso demisso faucibus ense
  2. Expulerit moriens animam; quis corruat ictu,
  3. Quis steterit, dum membra cadunt: quis pectore tela
  4. Transmittat, vel quos campis adfixerit hasta:
  5. Quis cruor emissis perruperit aera venis,
  6. Inque hostis cadat arma sui: quis pectora fratris
  7. Caedat, et, ut notum possit spoliare cadaver,
  8. Abscisum longe mittat caput: ora parentis
  9. Quis laceret, nimiaque probet spectantibus ira,
  10. Quem iugulat, non esse patrem. Mors nulla querela
  11. Digna sua est, nullosque hominum lugere vacamus.
  12. Non istas habuit pugnae Pharsalia partes,
  13. Quas aliae clades: illic per fata virorum,
  14. Per populos hic Roma perit: quae militia illic,
  15. Mors hic gentis erat: sanguis ibi fluxit Achaeus,
  16. Ponticus, Assyrius: cunctos haerere cruores
  17. Romanus campisque vetat consistere torrens.
  18. Maius ab hac acie, quam quod sua saecula ferrent,
  19. Vulnus habent populi: plus est quam vita salusque,
  20. Quod perit: in totum mundi prosternimur aevum: