Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Vincitur his gladiis omnis, quae serviet, aetas.
  2. Proxima quid suboles, aut quid meruere nepotes
  3. In regnum nasci? Pavidi num gessimus arma?
  4. Teximus aut iugulos? Alieni poena timoris
  5. In nostra cervice sedet. Post proelia natis
  6. Si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.
  7. Iam Magnus transisse deos Romanaque fata
  8. Senserat infelix; tota vix clade coactus
  9. Fortunam damnare suam. Stetit aggere campi
  10. Eminus, unde omnes sparsas per Thessala rura
  11. Adspiceret clades, quae bello obstante latebant.
  12. Tot telis sua fata peti, tot corpora fusa,
  13. Ac se tam multo pereuntem sanguine vidit.
  14. Nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
  15. Mersa iuvat, gentesque suae miscere ruinae:
  16. Ut Latiae post se vivat pars maxima turbae,
  17. Sustinuit dignos etiam nunc credere votis
  18. Coelicolas, volvitque sui solatia casus:
  19. Parcite; ait, superi, cunctas prosternere gentes:
  20. Stante potest mundo, Romaque superstite, Magnus