Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
  2. Ut vidit Paean vastos telluris hiatus
  3. Divinam spirare fidem, ventosque loquaces
  4. Exhalare solum, sacris se condidit antris,
  5. Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.
  6. Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
  7. Dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
  8. Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus
  9. Aeterni secreta tenens, mundique futuri
  10. Conscius, ac populis sese proferre paratus,
  11. Contactusque ferens hominum, magnusque potensque,
  12. Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo,
  13. Fit fatum? Forsan terris inserta regendis,
  14. Aere libratum vacuo quae sustinet orbem,
  15. Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra
  16. Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.
  17. Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,
  18. Humanam feriens animam sonat, oraque vatis
  19. Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam
  20. Undat apex: Campana fremens ceu saxa vaporat