Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Permissum. Saevum in populos puer accipis ensem:
  2. Atque utinam in populos! Donata est regia Lagi;
  3. Accessit Magni iugulus: regnumque sorori
  4. Ereptum est, soceroque nefas. Iam turba soluto
  5. Arma petit coetu. Quae cum populique ducesque
  6. Casibus incertis et caeca sorte pararent,
  7. Solus in ancipites metuit descendere Martis
  8. Appius eventus: finemque expromere rerum
  9. Sollicitat superos, multosque obducta per annos
  10. Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
  11. Hesperio tantum, quantum submotus Eoo
  12. Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle,
  13. Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto
  14. Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
  15. Hoc solum fluctu terras mergente cacumen
  16. Emicuit, pontoque fuit discrimen et astris.
  17. Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem
  18. Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
  19. Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus,
  20. Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis