Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Sustinuit dixisse, vale vitamque per omnem
  2. Nulla fuit tam moesta dies. Nam cetera damna
  3. Durata iam mente malis firmaque tulerunt.
  4. Labitur infelix, manibusque excepta suorum
  5. Fertur ad aequoreas, ac se prosternit, arenas,
  6. Litoraque ipsa tenet, tandemque illata carinae est.
  7. Non sic infelix patiam portusque reliquit
  8. Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.
  9. Fida comes Magni vadit duce sola relicto,
  10. Pompeiumque fugit. Quae nox sibi proxima venit,
  11. Insomnis. Viduo tum primum frigida lecto
  12. Atque insueta quies uni, nudumque marito
  13. Non haerente latus. Somno quam saepe gravata
  14. Deceptis vacuum manibus complexa cubile est,
  15. Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum
  16. Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas,
  17. Non iuvat in toto corpus iactare cubili:
  18. Servatur pars illa tori. Caruisse timebat
  19. Pompeio: sed non superi tam laeta parabant.
  20. Instabat, miserae Magnum quae redderet hora.