Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem
  2. Crudelis me ferre doces. Ignosce fatenti:
  3. Posse pati, timeo. Quodsi sunt vota, deisque
  4. Audior, eventus rerum sciet ultima coniux.
  5. Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt:
  6. Et puppim, quae fata ferat tam laeta, timebo.
  7. Nec solvent audita metus mihi prospera belli,
  8. Cum, vacuis proiecta locis, a Caesare possim
  9. Vel fugiente capi. Notescent litora clari
  10. Nominis exsilio, positaque ibi coniuge Magni,
  11. Quis Mitylenaeas poterit nescire latebras?
  12. Hoc precor extremum, si nil tibi victa relinquent
  13. Tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
  14. Quolibet infaustam potius deflecte carinam:
  15. Litoribus quaerere meis. Sic fata, relictis
  16. Exsiluit stratis amens, tormentaque nulla
  17. Vult differre mora. Non moesti pectora Magni
  18. Sustinet amplexu dulci, non colla tenere:
  19. Extremusque perit tam longi fructus amoris:
  20. Praecipitantque suos luctus, neuterque recedens