Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. In campum sonipes: crebroque simillima nimbo
  2. Trans ripam validi torserunt tela lacerti.
  3. Ingreditur pulsa fluvium statione vacantem
  4. Caesar, et ad tutas hostis compellitur arces.
  5. Et iam moturas ingentia pondera turres
  6. Erigit, et mediis subrepsit vinea muris:
  7. Ecce, nefas belli, reseratis agmina portis
  8. Captivum traxere ducem, civisque superbi
  9. Constitit ante pedes. Vultu tamen alta minaci
  10. Nobilitas recta ferrum cervice poposcit.
  11. Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri.
  12. Vive, licet nolis, et nostro munere, dixit,
  13. Cerne diem. Victis iam spes bona partibus esto,
  14. Exemplumque mei: vel, si libet, arma retenta;
  15. Et nihil hac venia, si viceris ipse, paciscor.
  16. Fatur, et adstrictis laxari vincula palmis
  17. Imperat. Heu quanto melius vel caede peracta
  18. Parcere Romano potuit fortuna pudori;
  19. Poenarum extremum cui fit, quod castra secutus
  20. Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum,