Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Ignosci. Premit ille graves interritus iras,
  2. Et secum: Romamne petes, pacisque recessus,
  3. Degener? In medios belli non ire furores,
  4. Iamdudum moriture, paras? Rue certus, et omnes
  5. Lucis rumpe moras, et Caesaris effuge munus.
  6. Nescius interea capti ducis, arma parabat
  7. Magnus, ut immixto firmaret robore partes.
  8. Iamque secuturo iussurus classica Phoebo,
  9. Tentandasque ratus moturi militis iras,
  10. Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
  11. O scelerum ultores, melioraque signa secuti,
  12. O vere Romana manus, quibus arma senatus
  13. Non privata dedit, voti deposcite pugnam.
  14. Ardent Hesperii saevis populatibus agri:
  15. Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes:
  16. Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
  17. Di melius, belli tulimus quod damna priores.
  18. Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, Roma
  19. Supplicium poenamque petat. Neque enim ista vocari
  20. Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram.