Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Defectusque epulis et pastus caede suorum,
  2. Ignoto te, Nile, redit. Non fabula mendax
  3. Ausa loqui de fonte tuo est. Ubicunque videris,
  4. Quaereris: et nulli contingit gloria genti,
  5. Ut Nilo sit laeta suo. Tua flumina prodam,
  6. Qua deus, undarum colator, Nile, tuarum,
  7. Te mihi isse dedit. Medio consurgis ab axe,
  8. Ausus in ardentem ripas adtollere Cancrum:
  9. In Borean is rectus aquis, mediumque Booten:
  10. ursus in occasum flexu torquetur et ortus,
  11. Nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus arenis:
  12. Teque vident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,
  13. Aethiopumque feris alieno gurgite campos:
  14. Et te terrarum nescit cui debeat orbis.
  15. Arcanum natura caput non prodidit ulli,
  16. Nec licuit populis parvum te, Nile, videre,
  17. Amovitque sinus, et gentes maluit ortus
  18. Mirari, quam nosse, tuos. Consurgere in ipsis
  19. Ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma,
  20. Atque hiemes adferre tuas: solique vagari