Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Tolitur. Hoc noctes referunt, Niloque refundunt.
  2. Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem,
  3. Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
  4. Saecula, concussis terrarum erumpere venis,
  5. Non id agente deo, quasdam compage sub ipsa
  6. Cum toto coepisse reor, quas ille creator
  7. Atque opifex rerum certo sub iure coercet.
  8. Quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido,
  9. Et Phariis Persisque fuit, Macetumque tyrannis:
  10. Nullaque non aetas voluit conferre futuris
  11. Notitiam: sed vincit adhuc natura latendi.
  12. Summus Alexander regum, quos Memphis adorat,
  13. Invidit Nilo, misitque per ultima terrae
  14. Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti
  15. Zona poli tenuit; Nilum videre calentem.
  16. Venit ad occasus mundique extrema Sesostris,
  17. Et Pharios currus regum cervicibus egit:
  18. Ante tamen, vestros amnes, Rhodanumque Padumque,
  19. Quam Nilum, de fonte bibit. Vesanus in ortus
  20. Cambyses longi populos pervenit ad aevi,