Civil War

Lucan

Lucan. M.Annaei Lucani Pharsaliae Libri X. Weisse, Karl Hermann, editor. Leipzig: G. Bassus, 1835.

  1. Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires,
  2. Conquerimur. Deeratne tibi fiducia nostri?
  3. Dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis,
  4. Et dum pila valent fortes torquere lacerti,
  5. Degenerem patiere togam, regnumque senatus?
  6. Usque adeo miserum est, civili vincere bello?
  7. Duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis
  8. Litora, per calidas Libyae sitientis arenas.
  9. Haec manus, ut victum post terga relinqueret orbem,
  10. Oceani tumidas remo compescuit undas:
  11. Fregit et Arctoo spumantem vertice Rhenum.
  12. Iussa sequi tam posse mihi, quam velle necesse est.
  13. Nec civis meus est, in quem tua classica, Caesar,
  14. Audiero. Per signa decem felicia castris,
  15. Perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos;
  16. Pectore si fratris gladium, iuguloque parentis
  17. Condere me iubeas, plenaeque in viscera partu
  18. Coniugis, invita peragam tamen omnia dextra;
  19. Si spoliare deos, ignemque immittere templis,
  20. Numina miscebit castrensis flamma Monetae;