Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

interea consules exercitum scribere, armare, educere placet nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditione nostra perfecta erunt.

vos, di inmortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium, T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere,

at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligates, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes;

novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt.”

quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines, ut modo vix crederent illum eundem esse Sp. Postumium, qui auctor tam foedae pacis fuisset,

modo miserarentur, quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.

cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis,

qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent,

restituerentur, neque se

511
pro eo, quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani, poenam ullam meritos esse neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.

Tum Postumius “interea dedite” inquit “profanos nos, quos salva religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos, cum primum magistratu abierint, sed,

si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant.

nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere quis adeo iuris fetialium expers est, qui ignoret?

neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse, quod populum teneat.

an, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos, tribuni, diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse?

omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? di meliora, inquis. atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat:

si quid est, in quod obligari populus possit, in omnia potest. et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit.