Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant res repetitum, temptationem aiebant esse, ut terrore incusso

560
belli Romanos se fieri paterentur, quod quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum, quibus licuerit, suas leges Romanae civitati praeoptaverint;

quibus legendi, quid mallent, copia non fuerit, pro poena necessariam civitatem fore. ob haec vulgo in conciliis iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit;

consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor milia a castris hostium consederunt.

Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos inbelles egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio, trepidare.

alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent; movet plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia;

itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit,

est audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendasque moenibus urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere.

palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt.

ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt.