Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta. et Bovianum urbs postero die coepta oppugnari brevi capitur, magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium consulem,

cum vulnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum. et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum.

eodem anno Sora, Arpinum, Cesennia recepta ab Samnitibus. Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.

P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere.

quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parentes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi potuisse; nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse.

P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse;

conperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Aequos inde,

veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine missitaverant simul cum iis Samniti auxilia

et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciverat;