The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

neutra sententia accepta Herennius domum e castris est avectus; et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum capti essent et iam omnium rerum inopia esset,

victi necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam peterent; si pacem

505
non inpetrarent, uti provocarent ad pugnam.

tum Pontius debellatum esse respondit et, quoniam ne victi quidem ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis vestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas victis ac victoribus fore:

si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere victurum;

his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire; si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. cum legatio renuntiaretur.

tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia incessit ut non gravius accepturi viderentur, si nuntiaretur omnibus eo loco mortem oppetendam esse.

cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, tum L. Lentulus, qui princeps legatorum virtute atque honoribus erat:

“patrem meum” inquit, “consules, saepe audivi memorantem se in Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere si non sine magno periculo, tamen sine certa pernicie possent.

quod si, ut illis decurrere ex Capitolio armatis in hostem licuit, quo saepe modo obsessi in eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles in consilio dando deesset.

equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me vel devovere pro populo Romano legionibusque vel in medios me inmittere hostes paratus sum;

sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est, quae, nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent, quod morte sua servent?”

“tecta urbis” dicat aliquis “et moenia et turbam, a qua urbs incolitur.” immo hercule produntur ea omnia deleto hoc exercitu, non servantur.

quis enim ea tuebitur? inbellis

506
videlicet atque inermis multitudo. tam hercule, quam a Gallorum impetu defendit.

an a Veis exercitum Camillumque ducem inplorabunt? hic omnes spes opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem patriam deserimus ac prodimus.

“at foeda atque ignominiosa deditio est.” sed ea caritas patriae est, ut tam ignominia quam morte nostra, si opus sit, servemus.

subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules, redimite armis civitatem, quam auro maiores vestri redemerunt.”