Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tenet C. Plautium, collegam tuum, iisdem auspiciis, eodem iure creatum. an hunc non, ut qui optimo iure censor creatus esset, populus creavit? tu unus eximius es, in quo hoc praecipuum ac singulare valeat?

quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet. quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem audacter crees?

quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos, qui intra vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt aut qui vitio creati abierunt magistratu?

quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, cum quaestiones severius, quam quibusdam potentibus tutum erat, exerceret, contagio eius, quod quaerebat ipse, criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit.

nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia imperiosissima et superbissima; non die, non hora citius, quam necesse est, magistratu abieris, modo ne excedas finitum tempus.

satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium, inquit, et sex menses ultra, quam licet Aemilia lege, censuram geram et solus geram.

hoc quidem iam regno simile est. an collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem

544
locum subrogari fas est?

paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui fit, institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti,