Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis conpulsi extorres patria Sacrum montem cepistis;

haec, adversus quam tribunicium auxilium vobis haec, propter quam duo exercitus Aventinum insedistis; haec, quae faenebres leges, haec, quae agrarias semper inpugnavit.

haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam Tarquiniorum infestius vestrae libertati.

itane tandem, Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerint, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit?

immo vero omnes scierunt et ideo Aemiliae potius

543
legi paruerunt quam illi antiquae, qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.

an hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? an populum teneri, te unum exlegem esse?

tenuit Aemilia lex violentos illos censores C. Furium et M. Geganium, qui, quid iste magistratus in re publica mali facere posset, indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt;

tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium;