The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutilus datus est.

ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit. anni iam erant,

cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, quae velut fatales cum tribunis ac plebe simultates exercebat, certamen oritur.

Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius, collega eius, magistratu se abdicasset, nulla vi conpelli, ut abdicaret, potuit.

P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra

542
tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in vulgus quam optimo cuique gratiorem.

is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium,

“dic agedum” inquit, “ Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore, quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt, censor fuisses.”

negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam;

nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos legem populus iussisset quodque postremum iussisset, id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui post legem latam creati censores essent, teneri ea lege potuisse.