GetPassage urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:9.33.1-9.33.9 urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:9.33.1-9.33.9

Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutilus datus est.

ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit. Permultipermulti anni iam erant,

cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, quae velut fatales cum tribunis ac plebe simultates exercebat, certamen oritur.

Ap.Appi Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius, collega eius, magistratu se abdicasset, nulla vi conpelli, ut abdicaret, potuit.

P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra legitimnumlegitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in vulgus quam optimo cuique gratiorem.

is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium,

“dic agedum” inquit, “Ap.Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore, quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt, censor fuisses.”

negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam;

nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eaream legem populus iussisset quodque postremum iussisset, id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui post earneam legem latam creati censores essent, teneri ea lege potuisse.