Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sustinere non potuerit populus Romanus, et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes maxime prope fumantes Thebarum ruinas contionari libere ausi sint homines, id quod ex monumentis orationum patet, adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit!

524
Quantalibet hominis concipiatur animo;

unius tamen ea magnitudo hominis erit, collecta paulo plus decem annorum felicitate;

quam qui eo extollunt, quod populus Romanus, etsi nullo bello, multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuvenis, cum populi iam quadringentesimum bellantis annum rebus conferre.

miremur, si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna variaverit?

quin tu hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers? quot Romanos duces nominem,

quibus numquam adversa fortuna pugnae fuit! paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque, quorum nec virtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit.

et, quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit;

ab tribunis plebis dilectus inpediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus;

collegae nunc temeritas nunc pravitas inpedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt.

at hercule reges non liberi solum inpedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.