The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

tum Pontius “nec ego istam deditionem accipiam” inquit, “nec Samnites ratam habebunt.

quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita facis aut pacto stas?

Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax debetur. sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua potes fide restituis? populum appello, quem si sponsionis ad furculas Caudinas factae paenitet, restituat

514
legiones intra saltum, quo saeptae fuerunt.

nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma, quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid pridie habuerunt, quam in conloquium est ventum, habeant: bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.

ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus, geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos fidem populi Romani accusemus.

numquamne causa defiet, cur victi pacto non stetis? obsides Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt;

pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus: pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi speciem iuris inponitis.

non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas; pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide, hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.

ut quidem tu, quod petisti per pactionem, habeas, tot cives incolumes, ego pacem, quam hos tibi remittendo pactus sum, non habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus dicitis?

ego vero istos, quos dedi simulatis, nec accipio nec dedi arbitror nec moror, quo minus in civitatem obligatam sponsione commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.

gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum fetialem genu perculit. ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem Romanum esse et a Samnite legatum Romanum violatum: eo vobis iustum in nos factum esse bellum.

haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei

i, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus, ubi visum fuerit, abeant.” et illi quidem, forsitan et publica, sua certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati redierunt.

515