Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis.

Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id, quod nostrum est, in id, quod praestare possumus, corpora nostra et animos: in haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant.

quod ad attinet, consulite, utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsioni feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.”

movit patres conscriptos cum causa tum auctor nec ceteros solum sed tribunos etiam plebei, ut se in

513
senatus dicerent fore potestate.

magistratu inde se extemplo abdicaverunt traditique fetialibus cum ceteris Caudium ducendi.

hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa est. Postumius in ore erat, eum laudibus ad caelum ferebant, devotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus aequabant:

emersisse civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera; ipsum se cruciatibus et hostium irae offerre piaculaque pro populo Romano dare.

arma cuncti spectant et bellum: en umquam futurum, ut congredi armatis cum Samnite liceat?

civitate ira odioque ardente dilectus prope omnium voluntariorum fuit. rescriptae ex eodem milite novae legiones ductusque ad Caudium exercitus.

praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri. cum apparitor verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret, “quin tu” inquit “adducis lorum, ut iusta fiat deditio!”

ubi in coetum Samnitium et ad tribunal ventum Ponti est, A. Cornelius Arvina fetialis ita verba fecit:

“quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus ictum iri spoponderunt atque ob rem noxam nocuerunt, ob rem, quo populus Romanus scelere inpio sit solutus, hosce homines vobis dedo.”

haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum fetialem a se contra ius gentium violatum: eo iustius bellum gesturos.