Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod Fregellas —

Hernicorum is ager, deinde Volscorum fuerat — colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris.

erant, qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris familiae absolvisset.

data visceratio in praeteriti iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit. tribunatumque plebei proximis comitiis petentibus absens praefertur. Palaepolis fuit haud procul inde,

ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat. Cumis erant oriundi;

Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius, quod accolunt, potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.

haec civitas cum suis viribus Samnitium infidae adversus Romanos societati freta, sive pestilentiae, quae Romanam urbem adorta nuntiabatur, fidens multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit.

L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanus bellum fieri iussit.

inter consules provinciis conparatis bello Graeci persequendi Publilio evenerunt;

Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, oppositus. fama autem erat defectioni Campanorum inminentes adCapuam admoturos castra; ibi optumum visum Cornelio stativa habere.