Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

ab utroque consule exiguam spem pacis

478
cum Samnitibus esse certior fit senatus: Publilius duo milia Nolanorum militum et quattuor Samnitium, magis Nolanis cogentibus quam voluntate Graecorum, recepta Palaepoli scripserat Romam, Cornelius:

compertum sehabere dilectum indictum a magistratibus universumque Samnium erectum ac vicinos populos, Privernatem Fundanumque et Formianum, ambigue sollicitari.

ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad Samnites, quam bellum fieret, responsum redditur ab Samnitibus ferox.

ultro incusabant iniurias Romanorum; neque eo neglegentius ea, quae ipsis obicerentur, purgabant: ullo publico consilio auxiliove iuvari Graecos;

nec Fundanum Formianumve a se sollicitatos; quippe minime paenitere se virium suarum, si bellum placeat.

ceterum non posse dissimulare aegre pati civitatem Samnitium, quod Fregellas ex Volscis captas dirutasque ab se restituerit Romanus populus coloniamque in Samnitium agro inposuerint, quam coloni eorum Fregellas appellent;

se contumeliam iniuriamque, ni sibi ab iis, qui fecerint, dematur, ipsos omni vi depulsuros esse.

cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios atque amicos vocaret, “quid perplexe agimus?” inquit; “nostra certamina, Romani, non verba legatorum nec hominum quisquam disceptator, sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et arma et communis Mars belli decernet.

proinde inter Capuam Suessulamque castra castris conferamus et, Samnis Romanusne imperio Italiam regat, decernamus.”

legati Romanorum cum se non, quo hostis vocasset, sed quo imperatores sui duxissent, ituros esse respondissent, domum rediere. iam Publilius inter Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus societatem auxilii mutui, qua, ut quisque locus premeretur, inter se usi fuerant.