The History of Rome

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman curavit Guilelmus Weissenborn editio altera auam curavit Mauritius Mueller Pars I-IV. Libri I-XL. Editio Stereotypica. 1884-1911.

cum ipsa per sese res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat atrocius mitiusve suadentibus, tum incertiora omnia unus ex Privernatibus legatis fecit, magis condicionis, in qua natus esset, quam praesentis necessitatis memor,

qui interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore, quam poenam meritos Privernates censeret, “eam” inquit, “quam merentur qui se libertate dignos censent.”

cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos, qui ante Privernatium causam inpugnabant, ut ipse benigna interrogatione mitius responsum eliceret, “quid?

si poenam” inquit “remittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum habituros speremus?” “si bonam dederitis” inquit, “et fidam et perpetuam;

si malam, haud diuturnam.” tum vero minari, nec id ambigue, Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari pacatos populos; pars mitior senatus ad meliora responsum trahere

et dicere viri et liberi vocem auditam; an credi posse ullum populum aut hominem denique in ea condicione, cuius eum paeniteat, diutius, quam necesse sit, mansurum?

ibi pacem esse fidam, ubi voluntarii pacati sint, neque eo loco, ubi servitutem esse velint, fidem sperandam esse.

in hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos, identidem ad principes sententiarum consulares,

uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum, qui nihil praeterquam de libertate cogitent, dignos esse, qui Romani fiant.

itaque et in senatu causam obtinuere, et ex auctoritate patrum latum ad populum est, ut Privernatibus civitas daretur.

477
eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi sunt;

bina iugera agri acceperunt.