Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

carceres eo anno in circo primum statuti.

perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici fama atrox invasit haud ferme neglecta patribus. extemplo igitur consules novi L. Aemilius Mamercinus et C. Plautius eo ipso die, kal. Quinctilibus, quo magistratum inierunt, conparare inter se provincias iussi et Mamercinus, cui Gallicum evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia; quin opificum quoque vulgus et sellularii,

minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur Veiosque ingens exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur; longius discedi,

ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit. paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a Gallis Privernum omnis conversa vis. inde fama est;

alii vi urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii, priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in dicionem consulis caduceum praeferentes auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.

senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido inposito ad triumphum accersit; Vitruvium in carcere adservari iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari. aedes eius,

quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt consecranda; quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini.

de senatu Privernate ita decretum, ut, qui senator Priverni post defectionem ab Romanis mansisset, trans Tiberim lege eadem, qua Veliterni, habitaret.

His ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus

“quoniam auctores defectionis” inquit “meritas

476
poenas et ab dis inmortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri? equidem,

etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt, tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos illosque relinqui velim.”