Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus est animus; quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse aegre passus,

ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, sed, quamquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile.

inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo ait:

nuntiaret T. Manlium L. f. esse. mox introductus — etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut consilii ad rem agendam deferre — salute accepta redditaque esse ait, quae cum eo agere arbitris remotis velit.

procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis numquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.

pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba.

et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse. nec perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. itaque non patri modo remissa causae dictio est,

sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit,

et, cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri — nam antea, sicut nunc, quos Rufulos

403
vocant, imperatores ipsi faciebant — , secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.